de me ipso
Quinquaginta annos natus sum, atque in Vejlby, suburbio Arhusiæ in septentrionem spectanti, cum conjugi Jakob vivo. profiteor utramque linguam in Instituto culturæ societatisque Scholæ Arhusiensis.
nomen meum proprium Anglice atque familiare Danice enuntiatur (i.e. ['dʒɒ:dʒ 'heŋə]); quæ difficultas nulla est affectatio, sed res familiares non minus difficiles reddit.
Præter amorem linguæ rerum quoque divinarum, sapientiæ, rerum publicarum studiosus sum, si re vera isti tres equi uni jugo subdi possunt. ergo de plurimis rebus opiniones habeo interdum firmissimas sed semper disertissimas: factioni sociali democraticæque faveo, neque optimum bonum necessitatibus contrarium esse puto; atque christianus sum, nec liberam contemplationem Deum impugnare puto. attamen si Veritatem ut nomen proprium scribere audes, illam sententiam oportet non solam vel absolutam manere, sed alteram particula ‘igitur’ exornatam subsequi.
de quæstionibus
Nunc perscrutor quemadmodum linguæ ad tuitionem sui pertineant atque qua ratione hæc quæstio a doctis investigetur. Prius dissertatione de sermone lyrici Alcmanis conscripta studia Scytharum, quomodo ab Herodoto descripti sint, persecutus sum. postea epistolis Latinis ratione rhetorica grammaticaque inquirendis deditus eram.
|